MEDICAMENTARII

MEDICAMENTARII
MEDICAMENTARII
Plinio dicuntur, qui meditamenta componebant, a quibus ea emebant Medici. Medici enim olim a Seplasiariis medicamenta sibi comparabant, utpote apud quos omnis Ι᾿ατριμὴ ὕλη prostaret Inde emebant Medici, quorum munus tum fuit, non solum praescribere remedia, sed etiam manu facere. Emplastra tamen et collyria iam facta plerique a pharmacopolis mercabantur. Quod conqueritur Plin. l. 34. c. 11. Atque haec omnia Medici (quod pace eorum dixisse liceat) ignorant, pars maior et nominibus: in tantum a conficiendis medicaminibus absunt, quod esse proprium Mediciflae solebat. Nunc quoties incidêre in libellos, componere ex his volentes aliquas, hoc est impendiô miserorum experiri cemmentarias, credunt Seplasiae, ea omnibus quidem fraudibus corrumpenti, factaque iampridem emplasiras et collyria mercantur, tabesque mercium. Fraus Seplasiae sie exteritur. Cum nempe veras et sinceras merces emere possent, e stolo Alexandrino. Marcellus.
Et quidquid confert Medicis Lagaea Cataplo.
Unde videmus, non hodie atque heri coepisse Medicos a conficiendis medicaminibus abstinere, quod antiquissimis tamen temporibus Medicinae munus fuit. Atque hi, a quibus postmodum iam facta medicamenta emebant, Medieamentarii, ut dictum, vocati sunt:
id quod extremis Graeciae temporibus passim obtinuit. Olympiod. in Gorgiam Plat. Ο῾μὲν Ι᾿ατρὸς ἐπιτάττει, ὁ δὲ πημεντάριος διακονεῖ τὰ πρὸς τὴν χρείκν εὐτρεπίζων ubi Πημεντάριον vocat, quem nos hodie Apothecarium seu Pharmacopolam, ex voce infimae Graeciae πήμεντον vel πίμεντον, a Latino pigmentum, quô non solum aromaticas et exoticas omnes species, quae condimentis inserviunt; sed etiam omne genus herbarum ac seminum condimentariorum, designabant sequiori aevô: cum Plinii tempore de coloribus tantum poneretur etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1051.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Pharmacie — (v. gr. Pharmakon), 1) das Geben od. Brauchen von Arzeneien, Giften, Zaubermitteln etc.; 2) (Apothekerkunst), die auf die Naturwissenschaften sich gründende Kunst, Arzneimittel in erforderlicher Masse zu sammeln, od. zu bereiten, aufzubewahren u …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”